Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 9, 27.
1 | Haec autem difficultas etiam illos sequitur, qui iam existentes alibi animas, et ab initio divinorum operum praeparatas, a Deo mitti opinantur in corpora. |
2 | Nam et ab his hoc idem quaeritur: si animae inculpatae obedienter veniunt, quo mittuntur; cur in parvulis, si non baptizati vitam istam finierint, puniuntur? |
3 | Eadem prorsus in utraque sententia difficultas est. |
4 | Illi sibi videntur de hac facilius exire quaestione, qui animas asseverant pro meritis vitae prioris singulas singulis corporibus implicari. |
5 | Hoc enim putant esse in Adam mori, in carne scilicet quae propagata est ex Adam, supplicia pendere: a quo reatu, inquiunt, gratia Christi liberat pusillos cum magnis. |
6 | Hoc quidem recte, veraciter, optimeque, quod gratia Christi liberat a reatu peccatorum pusillos cum magnis. |
7 | Sed in alia superiore vita peccare animas, et inde praecipitari in carceres carneos, non credo, non acquiesco, non consentio. |
8 | Primum, quoniam per nescio quos fieri circumitus id aiunt isti, ut post nescio quanta volumina saeculorum iterum ad istam sarcinam corruptibilis carnis et supplicia pendenda redeundum sit: qua opinione quid horribilius cogitari possit, ignoro. |
9 | Deinde, quis tandem iustus defunctus est, de quo non (si isti vera dicunt) solliciti esse debeamus, ne in sinu Abrahae peccans, in flammas illius divitis deiiciatur (Luc. XVI, 22, 23)? |
10 | cur enim non et post hoc corpus peccare possit, si et ante potuit? |
11 | Postremo, longe aliud est in Adam peccasse, unde dicit Apostolus, in quo omnes peccaverunt; et aliud est extra Adam nescio ubi peccasse, et ideo in Adam, id est in carnem quae ex Adam propagata est tanquam in carcerem trudi. |
12 | Illam vero opinionem, quod ex una fiant omnes animae, nec discutere volo, nisi necesse sit; atque utinam ista, de qua nunc agimus, si vera est, sic abs te defendatur, ut hoc necesse iam non sit. |