Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 8, 26.
1 | Nolo mihi dicatur, pro hac sententia debere accipi quod scriptum est, Qui finxit spiritum hominis in ipso (Zach. XII, 1) et, Qui finxit singillatim corda eorum (Psal. XXXII, 15). |
2 | Aliquid fortissimum atque invictissimum requirendum est, quod nos non cogat Deum credere ullarum animarum sine culpa aliqua damnatorem. |
3 | Nam vel tantumdem valet, vel plus est forsitan creare, quam fingere; et tamen scriptum est, Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12): nec ideo putari potest, animam hoc loco optare se fieri, priusquam aliquid esset. |
4 | Sicut ergo iam existens creatur innovatione iustitiae, sic iam existens fingitur conformatione doctrinae. |
5 | Nec illud quod in Ecclesiaste scriptum est, Tunc convertetur in terram pulvis sicut fuit, et spiritus revertetur ad Dominum qui dedit illum (Eccle. XII, 7); istam confirmat sententiam, quam volumus esse nostram: plus enim hoc suffragatur eis qui ex una putant omnes esse animas. |
6 | Nam sicut convertitur, inquiunt, pulvis in terram, sicut fuit; et tamen caro, de qua hoc dictum est, ad hominem non revertitur, ex quo propagata est, sed ad terram, unde primus homo factus est: sic et spiritus ex illius unius spiritu propagatus, non tamen ad eum revertitur, sed ad Dominum a quo illi datus est. |
7 | Verum quia hoc testimonium ita pro istis sonat, ut non omni modo huic opinioni quam defendi volo, videatur esse contrarium, admonendam tantum credidi prudentiam tuam, ne talibus testimoniis ex his angustiis me coneris eruere. |
8 | Nam licet nemo faciat optando, ut verum sit quod verum non est: tamen si fieri posset, optarem ut haec sententia vera esset; sicut opto ut, si vera est, abs te liquidissime atque invictissime defendatur. |