monumenta.ch > Augustinus > 25
Augustinus, Epistolae, CAPUT VIII., , 24. <<<     >>> 26.

Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 8, 25.

1 Quae cum ita sint, quaerenda causa est atque reddenda, quare damnentur animae quae novae creantur singulis quibusque nascentibus, si praeter Christi Sacramentum parvuli moriantur: damnari enim eas, si sic de corpore exierint, et sancta Scriptura, et sancta est testis Ecclesia.
2 Unde illa de animarum novarum creatione sententia, si hanc fidem fundatissimam non oppugnat, sit et mea; si oppugnat, non sit et tua.
Augustinus HOME