1 | Sed contra Cypriani aliquam opinionem, ubi quod videndum fuit, fortasse non vidit, sentiat quisque quod libet; tantum contra apostolicam manifestissimam fidem nemo sentiat, quae ex unius delicto omnes in condemnationem duci praedicat: ex qua condemnatione non liberat, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, in quo uno omnes vivificantur quicumque vivificantur. |
2 | Contra Ecclesiae fundatissimum morem nemo sentiat, ubi ad Baptismum, si propter sola parvulorum corpora curreretur, baptizandi offerrentur et mortui. |