monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, Epistolae, CAPUT VIII., , 22. <<<     >>> 24.

Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 8, 23.

1 Hanc opinionem nunquam audivi, nunquam legi.
2 Sed plane audivi et credidi, propter quod et locutus sum, Quia venit hora, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem eius; et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae (Ioan. V, 28, 29): ipsa est de qua dicitur, et per unum hominem resurrectio mortuorum; ipsa est qua in Christo omnes vivificabuntur: qui autem male egerunt, in resurrectionem iudicii.
3 Quid hic ergo de illis infantibus intelligendum est, qui priusquam possent agere vel bene vel male, sine Baptismo corpore exuti sunt?
4 nihil hic de talibus dictum est.
5 Sed si caro eorum ideo non resurget, quia nec boni aliquid fecerunt, nec mali; nec illorum resurrectura est, qui percepta Baptismi gratia, in illa aetate defuncti sunt, in qua nihil bene vel male agere potuerunt.
6 Si autem illi inter sanctos resurgent, id est inter eos qui bene egerunt; inter quos et illi resurrecturi sunt, nisi inter eos qui male egerunt, ne aliquas humanas animas credamus corpora sua non recepturas, sive in resurrectionem vitae, sive in resurrectionem iudicii?
7 Quae sententia priusquam refellatur, ipsa novitate iam displicet: deinde quis ferat, si credant se illi qui ad Baptismum cum suis parvulis currunt, propter carnes eorum, non propter animas currere?
8 Beatus quidem Cyprianus non aliquod decretum condens novum, sed Ecclesiae fidem firmissimam servans, ad corrigendum eos qui putabant ante octavum diem nativitatis non esse parvulum baptizandum, non carnem, sed animam dixit non esse perdendam; et mox natum rite baptizari posse, cum suis quibusdam coepiscopis tensuit (Cypr. epist. 59, ad Fidum).
Augustinus HOME