Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 7, 21.
1 | Sed ut omittamus et contemnamus ea quae brevi tempore patiuntur, nec transacta revocantur, numquid similiter contemnere possumus quod per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum. |
2 | Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21 et 22)? |
3 | Per hanc enim apostolicam, divinam, claramque sententiam, satis evidenter elucet, neminem ire in mortem nisi per Adam; neminem ire in vitam aeternam, nisi per Christum. |
4 | Hoc est quippe omnes, et omnes, quia sicut omnes homines per primam, hoc est per carnalem generationem pertinent ad Adam; sic omnes homines ad secundam, id est spiritualem generationem veniunt, quicumque ad Christum perveniunt. |
5 | Ideo ergo dictum est, et hic omnes, et ibi omnes: quia sicut omnes qui moriuntur, nonnisi in Adam moriuntur: ita omnes qui vivificabuntur, nonnisi in Christo vivificabuntur. |
6 | Ac per hoc, quisquis nobis dixerit quemquam in resurrectione mortuorum vivificari posse nisi in Christo; tanquam pestis communis fidei detestandus est. |
7 | Item quisquis dixerit quod in Christo vivificabuntur etiam parvuli qui sine Sacramenti eius participatione de vita exeunt, hic profecto et contra apostolicam praedicationem venit, et totam condemnat Ecclesiam, ubi propterea cum baptizandis parvulis festinatur et curritur, quia sine dubio creditur aliter eos in Christo vivificari omnino non posse. |
8 | Qui autem non vivificatur in Christo, restat ut in ea condemnatione maneat de qua dicit Apostolus: Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem (Rom. V, 18). |
9 | Cui delicto obnoxios parvulos nasci, et omnis credit Ecclesia, et ipse iam contra Iovinianum disputans, et exponens Ionam prophetam, sicut paulo ante commemoravi, fide veracissima definisti; credo et in aliis locis opusculorum tuorum quae vel non legi, vel in praesentia non recordor. |
10 | Huius igitur damnationis in parvulis causam requiro; quia neque animarum, si novae fiunt singulis singulae, video esse ullum in illa aetate peccatum, nec a Deo damnari aliquam credo, quam videt nullum habere peccatum. |