monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, Epistolae, CAPUT VII., , 19. <<<     >>> 21.

Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 7, 20.

1 Nam velut firmamentum eius illud est, quod ibi dixi: Quis autem novit quid parvulis, de quorum cruciatibus duritia maiorum contunditur, aut exercetur fides, aut misericordia probatur: quis ergo novit quid ipsis parvulis in secreto iudiciorum suorum bonae compensationis reservet Deus?
2 Sed hoc non immerito dici video de his qui vel pro Christi nomine ac vera religione tale aliquid etiam nescientes patiuntur, vel Sacramento Christi iam imbuti sunt; quia sine societate unius Mediatoris liberari a damnatione non possunt, ut possit eis, etiam pro illis malis quae hic in diversis afflictionibus pertulerunt, compensatio ista praestari.
3 Nunc autem cum ista quaestio non possit absolvi, nisi etiam de his parvulis respondeatur, qui post gravissimos cruciatus sine Sacramento christianae societatis exspirant; quae circa eos compensatio cogitanda est, quibus insuper et damnatio praeparata est?
4 Nam et de baptismo parvulorum in eodem libro, non quidem sufficienter, sed quantum illi operi satis esse videbatur, utcumque respondi, quod etiam nescientibus, et fidem suam nondum habentibus prodest: non tamen de damnatione eorum parvulorum, qui sine illo ex hac vita emigrant, tunc aliquid dicendum putavi, quia non quod nunc agitur, agebatur.
Augustinus HOME