monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, Epistolae, CAPUT VII., , 18. <<<     >>> 20.

Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 7, 19.

1 Haec tunc dixi, cum hanc ipsam de qua nunc agitur vellem communire sententiam.
2 Sicut enim paulo ante commemoravi, quaecumque illarum de animae incarnatione quatuor opinionum vera esset, inculpatam substantiam Creatoris, et a nostrorum peccatorum societate remotissimam nitebar ostendere.
3 Et ideo quaecumque illarum veritate posset convinci et repudiari, ad curam intentionis meae, quam tunc habebam, non pertinebat; quandoquidem cunctis diligentiore disputatione discussis, quaecumque illarum recte vinceret caeteras, me securissimo fieret, quando etiam secundum omnes id quod agebam, invictum persistere demonstrabam.
4 Nunc vero unam volo, si possum, ratione recta eligere ex omnibus; et propterea huius ipsius de qua nunc agimus defensionem, in his quae commemoravi de illo libro, verbis meis attentius intuens, validam firmamque non video.
Augustinus HOME