Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 7, 18.
1 | Ego quidem non de ingeniis, sed saltem de poenis parvulorum, quas in hac vita patiuntur, dixi aliquid in libris illis de Libero Arbitrio. |
2 | Quod quale sit, et cur mihi in ista quam habemus in manibus quaestione non sufficiat, intimabo, et eum ipsum de tertio libro locum excerptum his litteris inseram. |
3 | Nam ita se habet: De cruciatibus autem corporis quibus affliguntur parvuli, quorum per aetatem nulla peccata sunt, si animae quibus animantur, non priusquam ipsi homines esse coeperunt, maior querela et quasi misericors deponi solet, cum dicitur, Quid mali fecerunt, ut ista paterentur? |
4 | quasi possit esse meritum innocentiae, antequam quisque nocere aliquid possit! |
5 | Cum autem boni aliquid operatur Deus in emendatione maiorum, cum parvulorum suorum qui eis chari sunt, doloribus ac mortibus flagellantur, cur ista non fiant, quando cum transierint, pro non factis erunt, in quibus facta sunt: propter quos autem facta sunt, aut meliores erunt, si temporalibus incommodis emendati, rectius elegerint vivere; aut excusationem in futuri iudicii supplicio non habebunt, si vitae huius angoribus, ad aeternam vitam desiderium convertere noluerint? |
6 | Quis autem novit quid parvulis, de quorum cruciatibus duritia maiorum contunditur, aut exercetur fides, aut misericordia probatur: quis ergo novit quid ipsis parvulis in secreto iudiciorum suorum bonae compensationis reservet Deus? |
7 | Quoniam quanquam nihil recte fecerint, tamen nec peccantes aliquid ista perpessi sunt. |
8 | Non enim frustra etiam infantes illos, qui cum Dominus noster Iesus Christus necandus ab Herode quaereretur, occisi sunt, in honorem martyrum receptos commendat Ecclesia (De Libero Arbitrio, lib. 3, c. 23, n. 67). |