monumenta.ch > Augustinus > 16
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT VI., 17.

Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 6, 16.

1 Haec et alia quae possum, sicut possum, dico adversus eos qui hanc opinionem qua creduntur animae sicut illa una singulis fieri, labefactare conantur.
2 Sed cum ad poenas ventum est parvulorum, magnis, mihi crede, coarctor angustiis, nec quid respondeam prorsus invenio: non solum eas poenas dico, quas habet post hanc vitam illa damnatio, quo necesse est trahantur, si de corpore exierint sine christianae gratiae Sacramento; sed eas ipsas quae in hac vita dolentibus nobis versantur ante oculos, quas enumerare si velim, prius tempus quam exempla deficient.
3 Languescunt aegritudinibus, torquentur doloribus, fame et siti cruciantur, debilitantur membris, privantur sensibus, vexantur ab immundis spiritibus.
4 Demonstrandum est utique, quomodo ista sine ulla sua mala causa iuste patiantur.
5 Non enim dici fas est, aut ista ignorante Deo fieri, aut eum non posse resistere facientibus, aut iniuste ista vel facere vel permittere.
6 Numquidnam sicut animalia irrationabilia recte dicimus in usus dari naturis excellentioribus, etsi vitiosis, sicut apertissime in Evangelio videmus porcos ad usum desideratum concessos esse daemonibus (Matth. VIII, 32); hoc et de homine recte possumus dicere?
7 Animal est enim, sed rationale, etsi mortale.
8 Anima est rationalis in illis membris, quae tantis afflictionibus poenas luit; Deus bonus est, Deus iustus est, Deus omnipotens est: hoc dubitare omnino dementis est.
9 Tantorum ergo malorum quae fiunt in parvulis, causa iusta dicatur.
10 Nempe cum maiores ista patiuntur, solemus dicere aut sicut in Iob merita examinari, aut sicut in Herode peccata puniri: et de quibusdam exemplis quae Deus manifesta esse voluit, alia quae obscura sunt homini coniectare conceditur; sed hoc in maioribus.
11 De parvulis autem quid respondeamus edissere, si poenis tantis nulla in eis sunt punienda peccata: nam utique nulla est in illis aetatibus examinanda iustitia.
Augustinus HOME