1 | Id etiam quod aiunt, omne quod in tempore coepit esse, immortale esse non posse; quia omnia orta occidunt, et aucta senescunt, ut eo modo credi cogant, animum humanum ideo esse immortalem, quod ante omnia tempora sit creatus, non movet fidem nostram: ut enim alia taceam, coepit esse in tempore immortalitas carnis Christi, quae tamen iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). |