Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 5, 11.
1 | Ea vero quae dicuntur alia contra hanc opinionem, facile puto me posse refellere; sicuti est illud, quo eam sibi quidam videntur urgere, quomodo consummaverit Deus omnia opera sua sexto die, et septimo requieverit (Gen. II, 2), si novas adhuc animas creat? |
2 | Quibus si dixerimus quod ex Evangelio in supradicta epistola posuisti, Pater meus usque nunc operatur; respondent, operatur dictum est, institutas administrando, non novas instituendo naturas, ne Scripturae Geneseos contradicatur, ubi apertissime legitur consummasse Deum omnia opera sua. |
3 | Nam et quod eum scriptum est requievisse, utique a creandis novis creaturis intelligendum est, non a gubernandis; quia tunc ea quae non erant fecit, a quibus faciendis requievit: quia consummaverat omnia quae antequam essent, vidit esse facienda, ut deinceps non ea quae non erant, sed ex his quae iam erant, crearet et faceret quidquid faceret. |
4 | Ita utrumque verum esse monstratur, et quod dictum est, requievit ab operibus suis; et quod dictum est, usque nunc operatur: quoniam Genesi non potest Evangelium esse contrarium. |