monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, CAPUT IV., , 9. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 4, 10.

1 Doce ergo, quaeso, quod doceam, doce quod teneam, et dic mihi, si animae singillatim singulis hodieque nascentibus fiunt, ubi in parvulis peccent, ut indigeant in Sacramento Christi remissione peccati, peccantes in Adam ex quo caro est propagata peccati: aut si non peccant, qua iustitia Creatoris ita peccato obligantur alieno, cum exinde propagatis membris mortalibus inseruntur, ut eas, nisi per Ecclesiam subventum fuerit, damnatio consequatur; cum in earum potestate non sit, ut eis possit gratia Baptismi subveniri.
2 Tot igitur animarum millia, quae in mortibus parvulorum sine indulgentia christiani Sacramenti de corporibus exeunt, qua aequitate damnantur, si novae creatae, nullo suo praecedente peccato, sed voluntate Creatoris singulae singulis nascentibus adhaeserunt, quibus eas animandis ille creavit et dedit; qui utique noverat quod unaquaeque carum nulla sua culpa sine baptismo Christi de corpore fuerat exitura?
3 Quoniam igitur neque de Deo possumus dicere quod vel cogat animas fieri peccatrices, vel puniat innocentes; neque negare fas nobis est, eas quae sine Christi Sacramento de corporibus exierint, etiam parvulorum, non nisi in damnationem trahi: obsecre te, quomodo haec opinio defenditur, qua creduntur animae non ex illa una primi hominis fieri omnes, sed sicut illa una uni, ita singulis singulae?
Augustinus HOME