monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, CAPUT IV., , 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 4, 9.

1 Misisti ad me discipulos ut ea doceam quae nondum ipse didici.
2 Doce ergo quod doceam: nam ut doceam multi a me flagitant, eisque me sicut alia multa, et hoc ignorare confiteor: et fortasse quamvis in os meum verecundentur, tamen apud se dicunt, Tu es magister in Israel, et haec ignoras (Ioan. III, 10)!
3 quod quidem Dominus ei dixit, qui erat unus illorum quos delectabat vocari Rabbi: unde etiam ad verum magistrum nocte venerat, quia fortassis erubescebat discere, qui docere consueverat.
4 Me autem potius magistrum audire, quam velut magistrum delectat audiri.
5 Recolo enim quid dixerit eis quos prae caeteris elegit: Vos autem, inquit, nolite vocari ab hominibus Rabbi; unus est enim magister vester, Christus (Matth. XXIII, 8).
6 Nec alius docuit Moysen etiam per Ietro (Exod. XVIII, 14-23), nec alius Cornelium etiam per priorem Petrum (Act. X, 25-48), nec alius Petrum etiam per posteriorem Paulum (Galat. II, 11-21): a quocumque enim verum dicitur, illo donante dicitur, qui est ipsa Veritas.
7 Quid si ideo adhuc ista nescimus, et ea neque orando, neque legendo, neque cogitando et ratiocinando invenire potuimus, ut probemur non solum indoctos quanta charitate doceamus, verum a doctis etiam quanta humilitate discamus?
Augustinus HOME