Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 4, 8.
1 | Proinde ne longum faciamus, hoc certe sentis quod singulas animas singulis nascentibus etiam modo Deus faciat. |
2 | Cui sententiae ac obiiciatur quod omnes creaturas sexto die consummaverit Deus et septimo die requieverit, adhibes testimonium ex Evangelio, Pater meus usque nunc operatur (Ioan. V, 17). |
3 | Sic enim ad Marcellinum scripsisti: in qua epistola etiam mei commemorationem benevolentissime facere dignatus es, quod hic me haberet in Africa, qui ei ipsam facilius possem explicare sententiam (Sap., epist. 165). |
4 | Quod si potuissem, non ille hoc abs te tam longe posito inquireret; si tamen id tibi ex Africa scripsit. |
5 | Nam quando scripserit nescio; lantum scio quod de hoc bene cognoverit cunctationem meam: unde me inconsulto facere voluit. |
6 | Quanquam etiam si consuleret, magis hortarer, et gratias agerem quod nobis omnibus conferri posset, nisi tu breviter rescribere, quam respondere maluisses: credo ne superfluo laborares, ubi ego essem, quem putabas id optime scire quod ille quaesiverat. |
7 | Ecce volo ut illa sententia etiam mea sit, sed nondum esse confirmo. |