monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, CAPUT III., , 6. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 3, 7.

1 Ego quidem ante aliquot annos, cum libros quosdam scriberem de Libero Arbitrio, qui in multorum manus exierunt, et nunc habentur a plurimis, quatuor opiniones de animae incarnatione, Utrum ex illa una quae primo homini data est, caeterae propagentur: an singulis quibusque novae etiam modo fiant: an alicubi iam existentes, vel mittantur divinitus, vel sponte labantur in corpora; ita putavi esse tractandas, ut quaelibet earum vera esset, non impediret intentionem meam, qua tunc adversus eos quantis poteram viribus agebam, qui naturam mali suo principio praeditam, adversus Deum conantur inducere, id est contra Manichaeos (De Libero Arbitrio, lib. 3 c. 21): nam de Priscillianistis adhuc nihil audieram, qui non multum ab istis dissimiles blasphemias fabulantur.
2 Ideo quintam opinionem non addidi, quam in tua epistola inter caeteras commemorasti, ne aliquam praeterires, ubi de hac quaestione interroganti rescripsisti religiosae memoriae viro, nobisque in Christi charitate gratissimo Marcellino, quod anima sit pars Dei: primo, quia non de incarnatione eius, sed de natura quaeritur, cum hoc quaeritur; deinde, quia hoc sentiunt illi contra quos agebam, et id maxime agebam ut Creatoris inculpabilem inviolabilemque naturam a creaturae vitiis et labe secernerem, cum illi a substantia mali, cui proprium principium principesque tribuunt, ipsam boni Dei substantiam ex parte qua capta est, corruptam et oppressam, et ad peccandi necessitatem perductam esse contendant.
3 Hoc itaque excepto haereticae opinionis errore, ex quatuor reliquis opinionibus quaenam sit eligenda scire desidero.
4 Quaecumque enim eligenda est, absit ut impugnet hanc fidem de qua certi sumus, omni animae etiam parvuli infantis necessariam esse liberationem ex obligatione peccati, eamque nullam esse nisi per Iesum Christum, et hunc crucifixum.
Augustinus HOME