Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 3, 6.
1 | Nunc accipe, quaeso, quid requiram, et noli me spernere; sic non te spernat qui pro nobis dignatus est sperni. |
2 | Quaero ubi contraxerit anima reatum quo trahitur in condemnationem, etiam infantis morte praeventi, si ei per Sacramentum quo etiam parvuli baptizantur, Christi gratia non subvenerit. |
3 | Non enim es ex illis qui modo nova quaedam garrire coeperunt, dicentes nullum reatum esse ex Adam tractum, qui per Baptismum in infante solvatur. |
4 | Quod te sapere si scirem, imo nisi te id non sapere scirem, nequaquam hoc abs te quaererem aut quaerendum putarem. |
5 | Sed quia tenemus de hac re sententiam tuam concinentem catholicae fundatissimae fidei, qua et Ioviniani vaniloquia redarguens, adhibuisti testimonium ex libro Iob. |
6 | Nemo mundus in conspectu tuo, nec infans cuius est diei unius vita super terram (Iob XV, 4, sec. LXX), deinde adiunxisti, Tenemurque rei in similitudine praevaricationis Adae (Hieron. lib. 2 adversus Iovin.); et liber tuus in Ionam prophetam satis hoc insigniter dilucideque declarat, ubi ieiunare parvulos propter ipsum originale peccatum, merito coactos esse dixisti ( Id. in Ionam ): non inconvenienter abs te quaero, hunc reatum anima ubi contraxerit, unde oporteat eam etiam in illa aetate per Sacramentum christianae gratiae liberari. |