monumenta.ch > Augustinus > 3
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT II., 4.

Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 2, 3.

1 Accipe igitur quae mihi, peto, aperire ac disserere non graveris.
2 Quaestio de anima multos movet, in quibus et me esse confiteor.
3 Nam quid de anima firmissime teneam, non tacebo: deinde subiungam quid mihi adhuc expediri velim.
4 Anima hominis immortalis est, secundum quemdam modum suum.
5 Non enim omni modo sicut Deus, de quo dictum est quia solus habet immortalitatem (I Tim VI, 16).
6 Nam de animae mortibus sancta Scriptura multa commemorat; unde illud est, Sine mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22): sed quod ita moritur alienata a vita Dei, ut tamen in natura sua vivere non omnino desistat; ita mortalis ex aliqua causa invenitur, ut etiam immortalis non sine ratione dicatur.
7 Non est pars Dei anima.
8 Si enim hoc esset, omni modo incommutabilis atque incorruptibilis esset.
9 Quod si esset, nec deficeret in deterius, nec proficeret in melius; nec aliquid in semetipsa vel inciperet habere quod non habebat, vel desineret habere quod habebat, quantum ad eius ipsius affectiones pertinet: quam vero aliter se habeat, non opus est extrinsecus testimonio; quisquis seipsum advertit, agnoscit.
10 Frustra autem dicitur ab eis qui animam Dei partem esse volunt, hanc eius labem ac turpitudinem quam videmus in nequissimis hominibus, hanc denique infirmitatem et aegritudinem quam sentimus in omnibus hominibus, non ex ipsa illi esse, sed ex corpore: quid interest unde aegrotet, quae si esset incommutabilis, undelibet aegrotare non posset?
11 Nam quod vere incommutabile et incorruptibile est, nullius rei accessu commutari vel corrumpi potest: alioquin non Achillea tantum, sicut fabulae ferunt, sed omnis caro esset invulnerabilis, si nullus ei casus accideret.
12 Non est itaque natura incommutabilis, quae aliquo modo, aliqua causa, aliqua parte mutabilis est: Deum autem nefas est, nisi vere summeque incommutabilem credere.
13 Non est igitur anima pars Dei.
Augustinus HOME