Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 1, 1.
1 | Deum nostrum qui nos vocavit in suum regnum et gloriam (I Thess. II, 12), et rogavi et rogo ut hoc quod ad te scribo, sancte frater Hieronyme, consulens te de his quae nescio, fructuosum esse nobis velit. |
2 | Quanquam enim te multo quam ego sum aetate maiorem, tamen etiam ipse iam senex consulo: sed ad discendum quod opus est, nulla mihi aetas sera videri potest; quia etsi senes magis decet docere quam discere, magis tamen discere quam quid doceant ignorare. |
3 | Nihil equidem molestius fero in omnibus angustiis meis quas patior in difficillimis quaestionibus, quam in tam longinquo tuae Charitatis absentiam, ut vix possim meas dare, vix recipere litteras tuas, per intervalla, non dierum, non mensium, sed aliquot annorum; cum, si fieri posset, quotidie praesentem te habere vellem, cum quo loquerer quidquid vellem. |
4 | Nec ideo tamen non debui facere quod potui, si non potui totum quod volui. |