monumenta.ch > Augustinus > 54
Augustinus, Epistolae, CAPUT XXIII., , 53. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 23, 54.

1 Has sententias de re tanta virorum tantorum non ob hoc interponere volui, ut cuiusquam hominis sensum, tanquam Scripturae canonicae auctoritatem, sequendum arbitreris; sed ut illi qui aliter sapiunt, conentur mente videre quod verum est, et in simplicitate cordis quaerere Deum, ne tam doctos divinorum eloquiorum tractatores temere reprehendant.
2 Nec te moveat quod a quibusdam minus considerate dicitur: Quid tunc videbunt oculi corporales, si Deum non videbunt?
3 an forte caeci erunt, vel sine causa erunt?
4 Neque enim attendunt qui haec loquuntur, quia si non erunt corpora, nec illi corporales profecto oculi erunt: si autem erunt corpora, erit quod videre possint oculi corporales.
5 Sed haec iam satis dicta sint, quae ab initio huius opusculi mei diligenter lecta et relecta considerans, sine ulla fortasse dubitatione perspicies, ad videndum Deum per eius auxilium, cor mundum te debere praeparare.
6 De corpore vero spirituali, si Dominus iuverit, opere alio experiemur quid disputare valeamus (De Civit. Dei, lib. 22, c. 29).
Augustinus HOME