Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 23, 53.
1 | Haec verba sancti viri, quae non carnalia sed spiritualia sunt, in quantum intelligis, et vera esse, non quia ipse dixit, sed quia veritas sine strepitu clamat, agnoscis; in tantum intelligis unde adhaereas Domino, teque ipsam intrinsecus praeparas incorporalem locum mansionis eius ad audiendum silentium narrationis eius, et videndam invisibilem formam eius. |
2 | Beati enim mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt. |
3 | Non cum eis, sicut corpus, ex aliquo loci intervallo apparebit; sed cum venerit ad eos, et mansionem fecerit apud eos: quoniam sic implebuntur in omnem plenitudinem Dei, non cum fuerint et ipsi plenus Deus, sed cum perfecte fuerint pleni Deo. |
4 | Si autem nonnisi corpora cogitamus, et nec illud saltem digne cogitare possumus, unde vel ipsa corpora cogitemus; non quaeramus quid adversum nos ipsos loquamur, sed ab hac potius carnali consuetudine orando, et in anteriora nos extendendo, corda mundemus. |
5 | Ut enim non tantum quod beatus Ambrosius, verum etiam quod sanctus Hieronymus (Lib. 3 in Isai. 6), dicam: Non solum Patris divinitatem, sed nec Filii quidem, nec Spiritus sancti, quia una in Trinitate natura est, possunt oculi carnis aspicere, sed oculi mentis; de quibus ipse Salvator ait, « Beati mundo corde; quia ipsi Deum videbunt. |
6 | » Namque sicut alibi idem Hieronymus breviter ac veraciter definivit, res incorporalis corporalibus oculis non videtur. |