monumenta.ch > Augustinus > 52
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XXIII., 53.

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 23, 52.

1 Quae si approbas, tene mecum sancti viri Ambrosii sententiam, iam non eius auctoritate, sed ipsa veritate firmatam.
2 Neque enim et mihi propterea placet, quia per illius os potissimum me Dominus ab errore liberavit, et per illius ministerium gratiam mihi baptismi salutaris indulsit, tanquam plantatori et rigatori meo nimium faveam; sed quia de hoc re et ipse hoc dixit, quod pie cogitanti et recte intelligenti loquitur etiam ille qui incrementum dat Deus (I Cor. 3, 7).
3 In ipsa ergo resurrectione non facile est Deum videre, nisi iis qui corde sint mundo: et ideo « beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt.
4 » Quantos beatos iam numeraverat, et tamen videndi iis Deum non promiserat facultatem!
5 Si ergo ii qui mundo sunt corde, Deum videbunt, utique alii non videbunt.
6 Neque enim indigni Deum videbunt; neque is qui Deum videre noluerit, potest eum videre.
7 Nec in loco Deus videtur, sed mundo corde; nec corporalibus oculis Deus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu.
8 Et cum absens putatur, videtur; et cum praesens est, non videtur.
9 Denique nec Apostoli omnes Christum videbant: et ideo ait, « Tanto tempore vobiscum sum, et adhuc me « non cognovistis!
10 » Qui enim cognovit quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae charitatem Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem.
11 Nos enim iam secundum carnem non novimus Christum, sed secundum spiritum.
12 Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus, qui nos in omnem plenitudinem Dei misericordia sua implere dignetur, ut videri possit a nobis.
Augustinus HOME