monumenta.ch > Augustinus > 51


Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 22, 51.

1 Sed cogitandum est ne quid insolenter audeamus, si dixerimus corpus non solum mortalitatem et corruptibilitatem, verum etiam hoc ipsum quod corpus est per gloriam resurrectionis amittere, et spiritum fieri.
2 Eo modo quippe, aut conduplicabitur substantia spiritus, si et corpus spiritus erit; aut si unus erit spiritus hominis, ita ut commutato et converso in spiritum corpore, neque geminatione neque incremento conduplicetur, nec omnino ullius accessu quantitatis augeatur; metuendum est ne nihil aliud dici videatur, quam corpora non illa mutatione immortalia mansura, sed nulla potius futura et omnino peritura.
3 Quapropter donec diligenti inquisitione, si Dominus adiuverit, reperiatur quid secundum Scripturas de spirituali corpore quod in resurrectione promittitur, probabilius sentiendum sit, interim nobis sufficiat quod unigenitus Filius, idemque mediator Dei et hominum homo Christus Iesus (I Tim. II, 5) ita videt Patrem, sicut videtur a Patre.
4 Nos autem ad illam visionem Dei quae nobis in resurrectione promittitur, non ex hoc mundo istam concupiscentiam oculorum transferre conemur, sed mundandis cordibus pio studeamus affectu: nec corporalem faciem cogitemus, cum dicit Apostolus, Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem; praesertim quia Apostolus expressius dixit, Nunc scio ex parte; tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12).
5 Si ergo tunc corporali Deum facie cognoscemus, corporali eius nunc facie cogniti sumus: Tunc enim cognoscam, inquit, sicut et cognitus sum.
6 Unde quis eum non intelligat eo loco etiam nostram faciem illam significare voluisse, de qua dicit alio loco, Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur de gloria in gloriam, tanquam a Domini spiritu (Ibid. III, 18); de gloria scilicet fidei in gloriam contemplationis aeternae?
7 Hoc quippe agit haec transformatio, qua interior homo renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16): de quo et apostolus Petrus, cum eum moneret ornari, Non quae aforis, inquit, ornentur capillorum incrispationibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa; sed ille absconditus cordis homo, qui est ante Deum dives (I Petr. III, 3).
8 In qua enim facie velamen habent Iudaei non transeundo ad Christum, quoniam cum transierit quisque ad Christum auferetur velamen, ea nos facie revelata in eamdem imaginem transformamur.
9 Apertissime autem dicit, Velamen super corda eorum positum est (II Cor. III, 15-18).
10 Ibi est igitur facies, qua revelata, nunc in fide, quamvis per speculum et in aenigmate contuemur; tunc autem facie ad faciem.
Augustinus HOME