Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 21, 50.
1 | Tota igitur quaestio iam remansit de corpore spirituali, quatenus induat incorruptionem et immortalitatem hoc corruptibile atque mortale, et quatenus ex animali in spirituale mutetur. |
2 | Quae diligentius sollicitiusque tractanda est; maxime propter corpus ipsius Domini, qui transfigurat corpus humilitatis nostrae, conforme corpori gloriae suae (Philipp. III, 21), ut possit sibi subiicere omnia. |
3 | Cum enim et Deus Pater videat Filium, et Filius Patrem; procul dubio non sunt audiendi qui visionem nolunt tribuere nisi corporibus. |
4 | Neque enim dici fas est quod Filium Pater non videat; aut, et ut ipse videat, corpore indutus est, si nonnisi ad corpus pertinet visus. |
5 | Quid quod in ipso mundi exordio, antequam a Filio esset ulla forma servi suscepta, vidit Deus lucem quia bona est; et firmamentum, et mare, et aridam, et omne fenum, atque omne lignum, solem, lunam, stellas, reptilia animarum vivarum, volatilia coeli, animam vivam: postremo vidit Deus omnia quae fecit; et ecce bona valde (Gen. I, 4-31)? |
6 | Quod cum per quasque creaturas Scriptura toties repetisset, miror unde nata fuerit illa opinio qua putatum est tantum ad corpora pertinere visionem. |
7 | Quae opinio de quocumque loquendi more orta sit, Scripturae tamen sanctae non sic loqui solent; quae nisi, non tantum corpori, verum etiam spiritui, magisque spiritui quam corpori tribuerent visionem, non Prophetas proprie Videntes (I Reg. IX, 9) appellavissent, qui non corpore sed spiritu etiam futura viderunt. |