Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 21, 49.
1 | Et de spiritualis quidem corporis qualitate, quod resurrecturis promittitur, vel discere aliquid adhuc, vel quaerere non recuso: si tamen de hac re disputantes illis vitiis carere possimus, quae plerumque studiis humanis et concertationibus excitantur, dum supra quam scriptum est unus pro altero infletur adversus alterum: ne dum altercando quaerimus investigare quomodo possit videri Deus, ipsam pacem sanctificationemque perdamus, sine qua nemo poterit videre Deum; quod ipse avertat a cordibus nostris, ut ea suae contemplationi munda reddat atque custodiat. |
2 | Illud tamen quia non dubito, non requiro, quod Dei natura nunquam videatur in loco. |
3 | Iam utrum possit huius corporis oculis videri aliquid quod in loco non videtur, ab eis qui hoc valent disserendo monstrare, cum pace dilectionis audire paratus sum, et quod me movet in commune conferre. |
4 | Sunt enim quidam, qui Deum ipsum omnino corpus esse praesumunt, putantes quidquid corpus non est, nullam prorsus esse substantiam: istos omni modo aversandos censeo. |
5 | Sunt autem alii, Deum quidem ipsum corpus non esse minime dubitantes; sed ideo eos qui ad vitam aeternam resurgent, etiam per corpus Deum visuros putant, quoniam talem sperant spiritualis corporis qualitatem, ut etiam ipsa quae caro fuerat, spiritus fiat. |
6 | Quod si ita est, quantum distet a superiori opinione, et quam hoc sit tolerabilius, etiamsi verum non sit, puto facillime iudicari. |
7 | Primo, quia multum interest utrum de Creatore an de creatura aliter aliquid sentiatur quam veritas habet. |
8 | Deinde, quia conatus mentis utcumque ferendus est, volentis corpus convertere in spiritum, non in corpus Deum. |
9 | Postremo, quia id quod ego in illa epistola mea dixi de istis nostrae carnis oculis, quia neque nunc possunt, neque tunc poterunt Deum videre (Epist. 92, n. 3), etiam sic verum est: non enim dictum est nisi de oculis corporalibus, quod tunc non erunt si corpus ipsum spiritus erit; ac per hoc corporei oculi nunquam Deum videbunt, quia cum videbitur, spiritus eum, non corpus videbit. |