monumenta.ch > Augustinus > 48


Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 20, 48.

1 Ad eam vero visionem qua videbimus Deum sicuti est, mundanda corda commonuit.
2 Quia enim corpora consuetudine loquendi visibilia nominantur, propterea Deus invisibilis dicitur, ne corpus esse credatur: non quia corda munda suae substantiae contemplatione fraudabit; cum haec magna et summa merces Deum colentibus et diligentibus promittatur, dicente ipso Domino, quando corporalibus oculis visibiliter apparebat, et invisibilem se contuendum mundis cordibus promittebat, Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi (Ioan. XIV, 21).
3 Haec quippe natura eius aequaliter cum Patre invisibilis, sicut aequaliter incorruptibilis est: quae, sicut supra dictum est, continuatim Apostolus posuit; divinam substantiam, qua potuit hominibus praedicatione, commendans (I Tim. I, 17).
4 Quam si oculi corporales in resurrectione mutata corporum qualitate conspicient, viderint qui hoc possunt adstruere: me plus movet illius sententia, qui nec in ipsa resurrectione hoc corporalibus oculis, sed mundis cordibus tribuit.
Augustinus HOME