monumenta.ch > Augustinus > 47
Augustinus, Epistolae, CAPUT XIX., , 46. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 19, 47.

1 Hinc est quod fiducialiter ille dicit, quod nec in loco Deus videtur, sed mundo corde: nec corporalibus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu.
2 Unde quia et invisibilis in Scripturis sanctis eius substantia commendatur, et visus esse a plurimis per corpus et corporalibus locis in eisdem auctoritatibus invenitur, aut spiritu, quo corporales cernuntur imagines, per aliquam licet incorpoream, tamen similitudinem corporis, sicut in somnis vel in ecstasi; secrevit ille vir sanctus Dei naturam ab huiusmodi visionibus, easque dixit esse, quas Dei voluntas elegisset, non quas natura formasset.
3 Facit enim Deus istas quibus, ut vult, cui vult, quando vult, appareat, sua latente atque in se incommutabiliter manente substantia.
4 Si enim voluntas nostra apud se manens et latens sine ulla sui commutatione, per quas se utcumque ostendat exprimit voces; quanto facilius Deus omnipotens, sua latente atque incommutabiliter manente natura, in qua voluerit specie, potest, cui voluerit, apparere, qui ex nihilo creavit omnia, atque in se manens innovat omnia.
Augustinus HOME