1 | Arbitror te iam concedere, his omnibus consideratis, recte dictum esse quod Deus nec in loco videtur, sed mundo corde; nec corporalibus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. |
3 | Pervenimus autem ut credamus Deum non corpus esse, sed spiritum (Ioan. IV, 24): pervenimus etiam ut credamus quod Deum nemo vidit unquam (Id. I, 18); et quod Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Ioan. I, 5); et quod apud Deum non est commutatio, nec momenti obumbratio (Iacobi I, 17); et quod lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16); et quod Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, sine ulla diversitate et separatione naturae (I Ioan. V, 7); et quod mundi cordes eum videbunt (Matth. V, 8); et quod similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Ioan. III, 2); et quod Deus charitas est, et qui manet in charitate in Deo manet, et Deus in illo manet (Id. IV, 16); et quod pacem et sanctificationem sectari debemus, sine qua nemo poterit videre Deum (Hebr. XII, 14); et quod corruptibile hoc et mortale corpus nostrum, in resurrectione commutabitur et induet incorruptionem atque immortalitatem; et quia seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor. XV, 53, 44), transfigurante Domino corpus humilitatis nostrae, ut conforme faciat corpori gloriae suae (Philipp. III, 21); et quod Deus fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I, 27); et quod spiritu mentis nostrae renovamur in agnitionem Dei, secundum imaginem eius qui creavit nos (Coloss. III, 10). |
4 | In his atque huiusmodi Scripturarum sanctarum auctoritatibus per fidem ambulantes, qui dato vel divinitus adiuto intellectu spiritualiter profecerunt, et spiritualia spiritualibus comparare potuerunt, viderunt melius videri mente quam corpore; et ea videri mente quae non continerentur locis, nec inter se locorum intervallis separarentur, nec minora essent in parte quam in toto. |