monumenta.ch > Augustinus > 45


Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 18, 45.

1 Quod si nondum possumus praeferre lucem iudicantem ei luci de qua iudicatur, praeferre vitam intelligentem vitae tantummodo sentienti, praeferre naturam non alibi hoc et alibi aliud, sed omnia quae habet in uno simul habentem, sicuti est nostra ipsa intelligentia, ei naturae quae ita partibus constat, ut minor sit dimidia quam tota, sicuti est omne corpus; superfluo de rebus tantis ac talibus disputamus.
2 Si autem hoc iam possumus; aliquid melius quam intellectum nostrum Deum esse credamus ut pax eius quae praecellit omnem intellectum, custodiat corda nostra et intelligentias nostras in Christo Iesu (Philipp. IV, 7).
3 Ipsa pax quae praecellit omnem intellectum, non est utique minor nostro intellectu, ut cum iste sit oculis corporalibus invisibilis, illa putetur esse visibilis.
4 An aliud pax Dei, aliud splendor Dei?
5 cum idem ipse sit unigenitus Filius, cuius et illa charitas quae supereminet scientiae, cuius cognitione implebimur in omnem plenitudinem Dei, non est nostrae mentis luce inferior, quae illa illuminante tribuitur.
6 Porro si ista inaccessibilis est oculis carnis; quanto magis illa, huic incomparabiliter supereminens!
7 ac per hoc cum sit aliquid nostrum visibile, sicut hoc corpus, aliquid vero invisibile, sicut homo interior; et cum optimum nostrum, hoc est mens atque intelligentia, invisibile sit oculis corporis; quomodo id quod est melius optimo nostro, visibile erit inferiori nostro?
Augustinus HOME