monumenta.ch > Augustinus > 44
Augustinus, Epistolae, CAPUT XVII., , 43. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 17, 44.

1 Ecce etiam charitas quantulacumque in nostra voluntate consistit, nobisque conspicua est, nec in loco videtur, nec corporalibus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu: quanto magis Deus ipse, cuius hoc pignus in nobis est!
2 Nam si interior homo noster, quantulacumque imago eius, non de illo genita, sed ab illo creata, quamvis adhuc renovetur de die in diem, iam tamen in tali luce habitat, quo nullus oculorum corporalium sensus accedit; si ea quae in illa luce cordis oculis intuemur, et discernuntur inter se, et nullis locorum spatiis separantur: quanto magis Deus, qui lucem habitat inaccessibilem, corporis sensibus, quo nec ipsius nisi mundi potest esse cordis accessus!
3 Cum igitur lucem istam omni corporali luci, non solum iudicio rationis, sed amoris quoque appetitu praeposuerimus; quanto id magis valebimus, tanto melius valebimus, donec sanentur omnes languores animae nostrae ab illo qui propitius fit omnibus iniquitatibus nostris.
4 In hac enim vivaciore vita facti spirituales, poterimus omnia diiudicare; ipsi vero a nemine diiudicari.
5 Animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus Dei: stultitia enim est illi; et non potest scire, quoniam spiritualiter diiudicatur (I Cor. II, 14, 15).
Augustinus HOME