monumenta.ch > Augustinus > 43
Augustinus, Epistolae, CAPUT XVII., , 42. <<<     >>> 44.

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 17, 43.

1 Proinde si non potes aciem mentis tuae a corporearum similitudinum quasi nubilo perspicue serenare, eas ipsas apud teipsam vigilanter attende: intuere coelum et terram cogitando, sicut oculis corporeis cernendo consuesti; easque imagines coeli et terrae quae ante oculos cogitationis productae sunt, vide similitudines corporum esse, non corpora.
2 Sic ergo iudica contra teipsam pro teipsa, si non potes omnifariam corporalium qualitatum imaginarias formas ab acie tuae mentis abigere; et unde vinceris, inde convince.
3 Neque enim est, ut opinor, quisquam etiam talibus imaginationibus ita deditus, ut credat sic esse in memoria sua, vel in ipso conspectu cogitationis suae, solem, lunam, stellas, amnes, maria, montes, colles, urbes, parietes denique domus suae, vel etiam cubiculi sui, et quidquid per oculos corporis tale cognovit et tenet, ut locorum spatiis atque intervallis sive stent, sive moveantur.
4 Porro si ea quae in animo nostro sunt corporibus locisque simillima, non tamen locorum spatiis atque finibus continentur, nec intervallis localibus in nostra memoria reponuntur; quanto magis illa quae nullam gerunt similitudinem corporum, charitas, gaudium, longanimitas, pax, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, nulla locorum spatia tenent, nulla intercapedine separantur, aut aliqua oculi cordis, quo radios suos mittant et ea videant, intervalla conquirunt!
5 Nonne omnia in uno sunt sine angustia, et suis terminis nota sunt, sine circuitu regionum?
6 Aut dic in quo loco videas charitatem; quae tamen in tantum tibi cognita est, in quantum eam potes mentis acie contueri: quam non ideo magnam nosti, quia ingentem aliquam molem conspiciendo lustrasti; nec cum tibi intus loquitur, ut secundum eam vivas, ullis perstrepit sonis; nec ut eam cernas, corporalium lumen erigis oculorum; nec ut eam fortiter teneas, corporalium vires praeparas lacertorum; nec cum tibi venit in mentem, sentis eius incessum.
Augustinus HOME