monumenta.ch > Augustinus > 41
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XVII., 42.

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 17, 41.

1 Num ergo iis oculis cordis tui, quibus haec omnia vera et certa esse contueris, tibique praesentia invisibiliter cernis atque discernis, ullo modo corporeos oculos comparabis?
2 cum etiam de ipsis rebus visibilibus quae corporalium oculorum acie quodammodo radiantur, et de ipsis corporeis oculis eorumque acie, qualiscumque et quantacumque sit, quantum distet ab invisibilibus, non excellentioribus, quibus etiam non visis fidem debes, sed ab iis quae commemoravi, quae non credis absentia, sed praesentia mente contueris, non iisdem ipsis carnis oculis, sed illis interioribus iudices.
3 Cum ergo interiores oculi iudices sivi oculorum exteriorum, isti autem illis quodam officio nuntiandi et ministerio famulentur, multaque illi videant quae isti non vident, nihil isti videant, unde non illi tanquam praesides iudicent; quis non illos istis incomparabili aestimatione praeponat?
Augustinus HOME