Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 16, 40.
1 | Aliter ergo ista, aliter illa divina verba in fide recipis. |
2 | De nobis enim tibi subest fortasse aliquis scrupulus, ne in his divinis eloquiis aliquid minus dilucide intelligamus, et non sicut dicta sunt, sed sicut suspicamur, exponantur a nobis. |
3 | Forte enim dicis apud teipsam: Quid. |
4 | si et mundo corde videtur Deus, et in loco tamen videtur? |
5 | aut, Quid, si oculis etiam corporalibus Deum videbunt qui mundo sunt corde, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, quando erimus aequales Angelis Dei? |
6 | Quantum ergo nobis credere debeas, vel non debeas, fortassis ignoras; et vel plus vel minus quam debes nobis credendo, ne fallaris attendis: divinis autem Scripturis, etiam nondum perspicue intellectis, credendum esse non dubitas. |
7 | Sed hanc considerationem credendi vel non credendi, et difficultatem scientiae, et dubitationis aestus, et piam fidem quae divinis debetur affatibus, in tua mente, ita ut sunt, attendis et vides: nec de his omnino quod apud te ita sint, sive ut ego dixi, sive ut ipsa potius nosti, aliquid ambigis. |
8 | Vides itaque fidem tuam, vides dubitationem tuam, vides studium tuum voluntatemque discendi; et cum auctoritate divina movearis ad credenda quae non vides, haec te tamen credere incunctanter vides: distribuis et discernis haec omnia. |