monumenta.ch > Augustinus > 39
Augustinus, Epistolae, CAPUT XVI, , 38. <<<     >>> 40.

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 16, 39.

1 Iis ergo quae vides, diligenter fidenterque perspectis atque distinctis, attende quae credis in hoc ipso sermone toto, ex quo ad te loqui his litteris coepi; et in eis ipsis quibus non visis accommodas fidem, ipsa testium pondera discernendo perpende.
2 Neque enim mihi sic credis quemadmodum Ambrosio, de cuius libris tanta illa testimonia posui.
3 Aut si ambobus nobis aequa lance putas esse credendum, numquid ullo modo Evangelio nos comparabis, aut scripta nostra Scripturis canonicis coaequabis?
4 Profecto si recte in diiudicando sapis, longe nos infra vides ab illa auctoritate distare.
5 Et me quidem longius, sed utrique nostrum quantumlibet credas, utrumque illi excellentiae nequaquam comparas.
6 Quocirca, id quod scriptum est, Deum nemo vidit unquam; et, Lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, nec videre potest; et, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; et quidquid aliud ex illis Libris sanctis commemoravi, firmius credis quam id quod dixit Ambrosius: Nec in loco Deus videtur, nec corporalibus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu.
7 Talem quippe esse vel intellexit vel credidit Deum, qui mundo corde conspicitur: hanc autem etiam meam sententiam esse confiteor.
Augustinus HOME