Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 16, 38.
1 | Puto iam non esse in quaestione quam proposuisti, amplius quod requiras. |
2 | Sed in hac tota nostra disputatione considera quid videris, quid credideris; quid adhuc nescias, sive quia non dixi, sive quia non intellexisti, sive quia non iudicasti esse credendum. |
3 | Et ea quae vera esse vidisti, adhuc discerne unde videris: utrum recolendo illa te vidisse per corpus, sicut corpora coelestia vel terrestria; an vero nunquam corporalibus ea attigeris visibus, sed sola mente intuens, vera et certa esse perspexeris, sicut voluntatem tuam, de qua ego tibi credere loquenti possum, eam vero, ut abs te videtur, videre ipse non possum. |
4 | Et cum haec utraque discreveris, etiam id attende unde discernas. |
5 | Quamvis enim alia corpore, alia mente videamus; horum tamen duorum generum ipsa discretio videtur mente, non corpore; et ea quae mente conspiciuntur, non indigent ullo corporis sensu, ut ea vera esse noverimus. |
6 | Quae autem per corpus videntur, nisi mens adsit quae talia nuntiata suscipiat, nulla possunt scientia contineri; et quae nuntiata quasi suscipere perhibetur, foris ea relinquit. |
7 | Sed eorum imagines, id est, incorporeas similitudines corporum, incorporaliter commendat memoriae; unde cum voluerit et potuerit, velut de custodia productas atque in conspectum cogitationis exhibitas iudicet. |
8 | Et cum valet, etiam ista duo discernit, quid in specie corporali foris reliquerit, quid eius simile intus aspiciat; et illud absens, hoc praesens esse dignoscit: sicut me absente faciem mei corporis cogitas, et illa tibi est imago praesens, absens autem facies cuius imago est; et haec corpus, illa vero incorporea corporis similitudo est. |