Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 15, 37.
1 | Nunc autem quod mihi proposueras, et ad explicandum difficile videbatur, utrum explicatum sit, diligenter attende recolendo quae dicta sunt. |
2 | Si enim quaeris utrum possit Deus videri; respondeo: potest. |
3 | Si quaeris unde sciam; respondeo: quia in veracissima Scriptura legitur, Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt; et caetera talia. |
4 | Si quaeris quomodo dictus sit invisibilis, si videri potest; respondeo invisibilem esse natura, videri autem cum vult, sicut vult: plurimis enim visus est, non sicuti est, sed quali specie illi placuit apparere. |
5 | Si quaeris quomodo eum vidit vel Cain sceleratus, quando de suo scelere ab illo interrogatus et iudicatus est (Genes. IV, 6); vel etiam ipse diabolus, quando venit cum Angelis, ut coram illo assisteret, si beati mundi cordes, quoniam ipsi Deum videbunt; respondeo non quidem esse consequens ut etiam videant Deum, qui voces ab eo factas aliquando audiunt; neque enim viderunt eum, qui audierunt quando dixit ad Filium, Et clarificavi, et clarificabo iterum (Ioan. XII, 28): verumtamen non esse mirandum, si aliqui etiam non mundi corde vident Deum in specie quam voluntas eius fecerit, latente invisibili et apud se incommutabili manente natura. |
6 | Si quaeris utrum etiam sicuti est possit aliquando videri; respondeo, filiis hoc esse promissum, de quibus dictum est: Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est. |
7 | Si quaeris unde eum videbimus; respondeo: unde Angeli vident, quibus tunc erimus aequales. |
8 | Sicut enim videntur ista quae visibilia nominantur, Deum nemo vidit unquam, nec videre potest, quoniam lucem habitat inaccessibilem, et est natura invisibilis sicut incorruptibilis: quae contextim posuit Apostolus dicens, Regi autem saeculorum invisibili, incorruptibili (I Tim. I, 17, et VI, 16); quia sicut nunc incorruptibilis, nec postea corruptibilis, ita non solum nunc, sed etiam semper invisibilis. |
9 | Nec in loco enim videtur, sed mundo corde: nec corporalibus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. |
10 | Unigenitus autem Filius, qui est in sinu Patris, deitatis naturam atque substantiam insonabiliter narrat, et ideo dignis idoneisque tanto conspectu oculis etiam invisibiliter monstrat. |
11 | Ipsi enim sunt oculi, de quibus Apostolus dicit, illuminatos oculos cordis vestri (Ephes. I, 18). |
12 | Et de quibus dicitur, Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte (Psal. XII, 4). |
13 | Dominus enim spiritus est (II Cor. III, 17): unde qui adhaeret Domino unus spiritus est (I Cor. VI, 17). |
14 | Proinde qui potest Deum invisibiliter videre, ipse Deo potest incorporaliter adhaerere. |