monumenta.ch > Augustinus > 36
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XV., 37.

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 15, 36.

1 Hanc plenitudinem Dei quidam in sermone Apostoli sic intellexerunt, ut putarent nos hoc futuros omnino quod Deus est.
2 Haec enim verba, sicut recognoscis, Apostolus posuit ita loquens: Cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 19).
3 Quapropter, inquiunt, si aliquid minus quam Deus habebimus, et in aliquo minores erimus, quomodo implebimur in omnem plenitudinem Dei?
4 sed quoniam implebimur, profecto erimus aequales.
5 Aversaris istum utique et detestaris humanae mentis errorem, scio, et recte facis.
6 Sed quomodo intelligenda sit ista plenitudo, qua dictum est implendos nos esse in omnem plenitudinem Dei, postea.
7 si Deus voluerit, pro viribus quas dederit, disseremus.
Augustinus HOME