Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 14, 35.
1 | Unde autem nunc agimus propter contuitum spiritualem, cum dixisset, Qui cognovit quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae charitatem Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem; ne alicui tardissimo de corporali visione dicere videretur, Nos enim, inquit, iam secundum carnem non novimus Christum, sed secundum spiritum. |
2 | Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus. |
3 | Quod ait hoc loco, novimus, secundum fidem dixit, quae nunc est; non secundum contemplationem, quae tunc erit: quia et illud novimus quidquid fide non ficta, etiamsi nondum per speciem contuendo, iam tamen inconcus e credendo retinemus. |
4 | Denique cum dixisset, iam non se secundum carnem Christum nosse, sicut Apostolus ait; et addidisset testimonium de propheta, Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus, continuo subiecit: Qui nos in omnem plenitudinem Dei misericordia sua implere dignetur, ut videri possit a nobis. |
5 | Certe manifestum est quod illam notitiam, ubi dixerat, novimus, ex fide posuit, ex qua modo iustus vivit (Hebr. X, 38); non ex contemplatione, qua Deum videbimus sicuti est. |
6 | Hanc enim sibi et nobis consequenter optavit, futuramque significavit, dicendo: Qui nos in omnem plenitudinem Dei misericordia sua implere dignetur, ut videri possit a nobis. |