1 | Ego haec verba apostoli Pauli sic intelligere soleo: in latitudine, bona opera charitatis; in longitudine, perseverantiam usque in finem; in altitudine, spem coelestium praemiorum; in profundo, inscrutabilia iudicia Dei, unde ista gratia in homines venit: et hunc intellectum coaptare etiam sacramento crucis; ut in latitudine accipiatur transversum lignum quo extenduntur manus, propter operum significationem; in longitudine, ab ipso usque in terram, ubi totum corpus crucifixum stare videtur, quod significat persistere, hoc est longanimiter permanere; in altitudine, ab ipso transverso ligno sursum versus quod ad caput eminet, propter exspectationem supernorum, ne illa bona opera atque in eis perseverantia, propter beneficia Dei terrena atque temporalia, facienda credantur, sed potius propter illud quod desuper sempiternum sperat fides, quae per dilectionem operatur; in profundo autem, pars illa ligni quae in terrae abdito defixa latet, sed inde consurgit omne illud quod eminet, sicut ex occulta Dei voluntate vocatur homo ad participationem tantae gratiae, alius sic, alius autem sic: supereminentem vero scientiae charitatem Christi, eam profecto ubi illa est pax quae praecellit omnem intellectum. |