1 | Ista credo considerans vir ille sanctus cuius verba tractamus, nec Apostoli, inquit, omnes Christum videbant, quoniam forte aliqui eorum etiam ipso tempore viderant, secundum ista quae dixi. |
2 | Ut autem probaret quod dixit, quia non omnes videbant, continuo subiecit: Et ideo ait, « Tanto tempore vobiscum sum et adhuc me non cognovistis » Deinde subiungens a qualibus Deus videatur illa contemplatione sicuti est: Qui enim cognovit, inquit, quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae charitatem Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem. |