monumenta.ch > Augustinus > 32
Augustinus, Epistolae, CAPUT XIII., , 31. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 13, 32.

1 Quanquam et illi fidelissimo antiquo famulo Dei Moysi, mirum nisi in hac terra laboraturo, populumque illum adhuc recturo, concessum est quod petivit, ut claritatem Domini videret, qui dixerat: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste.
2 Accepit enim in praesentia congruum responsum, quod faciem Dei videre non posset, quam nemo videret, et viveret; hoc modo significante Deo alterius potioris vitae illam esse visionem.
3 Deinde in verbis Dei, futurae Christi Ecclesiae mysterium figuratum est.
4 Gestavit quippe Moyses typum populi Iudaeorum, in Christum passum postea credituri; ideo dictum est illi, Cum transiero, posteriora mea videbis: et caetera quae ibi dicuntur, mirabili sacramento praenuntiant Ecclesiam post futuram, unde modo longum est disputare.
5 Quod autem dicere institueram, desiderio eius etiam illud quod petierat, fuisse concessum, in libro Numerorum postea demonstratum est; ubi Dominus arguit contumaciam sororis ipsius, et dicit aliis Prophetis in visione se apparere et in somno, Moysi autem per speciem, non per aenigmata: ubi etiam addidit dicens: Et gloriam Domini vidit (Num. XII, 6-8).
6 Quid ergo est quod eum sic fecit exceptum, nisi forte quia illa contemplatione dignum etiam tunc habuit populi sui talem rectorem, et ministrum in tota domo sua fidelem, ut quemadmodum concupiverat, videret Deum sicuti est; quae contemplatio cunctis filiis in fine promittitur?
Augustinus HOME