monumenta.ch > Augustinus > 31
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XIII., 32.

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 13, 31.

1 Deinde potest movere quomodo iam ipsa Dei substantia videri potuerit a quibusdam in hac vita positis, propter illud quod dictum est ad Moysen, Nemo potest faciem meam videre, et vivere (Exod. XXXIII, 20): nisi quia potest humana mens divinitus rapi ex hac vita ad angelicam vitam, antequam per istam communem mortem carne solvatur.
2 Sic enim raptus est qui audivit illic ineffabilia verba quae non licet homini loqui: ubi usque adeo facta est ab huius vitae sensibus quaedam intentionis aversio, ut sive in corpore, sive extra corpus fuerit, id est, utrum, sicut solet in vehementiori ecstasi, mens ab hac vita in illam vitam fuerit alienata, manente corporis vinculo, an omnino resolutio facta fuerit, qualis in plena morte contingit, nescire se diceret (II Cor. XII, 2-4).
3 Ita fit ut et illud verum sit, quod dictum est, Nemo potest faciem meam videre, et vivere; quia necesse est abstrahi ab hac vita mentem, quando in illius ineffabilitatem visionis assumitur; et non sit incredibile quibusdam sanctis nondum ita defunctis, ut sepelienda cadavera remanerent, etiam istam excellentiam revelationis fuisse concessam.
4 Quod existimo cogitasse illum qui noluit dicere, Nec Apostoli Christum videbant; sed ait, nec Apostoli omnes Christum videbant: credens quibusdam eorum divinitatis quoque ipsius visionem de qua loquebatur, etiam tunc potuisse donari; certe propter beatum Paulum, quia et ipse quamvis novissimus, utique apostolus erat, qui de sua illa ineffabili revelatione non tacuit.
Augustinus HOME