1 | Sed quare non ausus est dicere, Denique nec Apostoli Christum videbant, sed ait, nec Apostoli omnes, tanquam aliqui tunc viderent ea visione in qua ipse et Pater unum sunt? |
2 | An forte illud attendit quod cum Petrus dixisset, Tu es Christus Filius Dei vivi; responsum accepit, Beatus es Simon Bar Iona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est? |
3 | quamvis illa revelatio utrum per fidem tantae rei creditae, an per visionem conspectae facta in eius mente fuerit, non mihi videatur elucere; cum et ipse Petrus tam parvulum se adhuc illi ostenderit, ut timeret ne amitteret morientem, quem Filium Dei vivi, hoc est vitae fontem fuerat paulo ante confessus (Matth. XVI, 16, 17, 21, 22). |