monumenta.ch > Augustinus > 29
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XII., 30.

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 12, 29.

1 Sed rursus ne desiderium nostrum a corporis sensu ad alium corporis sensum migraret, hoc est ad aures ab oculis; ideo cum dixisset, Nec corporalibus Deus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur; addidit etiam, nec auditur affatu: ut, si possumus, unigenitum Filium, qui est in sinu Patris, sic intelligamus narrantem, quomodo et Verbum est, non sonus auribus instrepens, sed imago mentibus innotescens, ut illic interna et ineffabili luce clarescat quod dictum est, Qui me vidit, vidit et Patrem (Ioan. XIV, 9); quod hic Philippo dicebatur, quando videbat, et non videbat.
2 Sequitur enim huius visionis eximius concupitor Ambrosius, dicens: Et cum absens putatur, videtur; et cum praesens est, non videtur.
3 Non dixit, Cum absens est; sed, cum absens putatur: nusquam enim absens est qui coelum et terram implet; nec spatiis includitur parvis, magnisve diffunditur, sed ubique totus est, et nullo continetur loco.
4 Hoc qui excedente mente intelligit, videt Deum, et cum absens putatur.
5 Qui autem hoc non potest, oret et agat ut posse mereatur; nec ad hominem disputatorem pulset, ut quod non legit legat, sed ad Deum Salvatorem, ut quod non valet valeat.
6 Unde autem dixerit, et cum praesens est non videtur, consequenter aperuit, dicens: Denique nec Apostoli omnes Christum videbant; et ideo ait, « Tanto tempore vobiscum sum, et adhuc me non cognovistis!
7 » Ecce quomodo Deus praesens erat et non videbatur.
Augustinus HOME