monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, Epistolae, CAPUT XI., , 27. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 11, 28.

1 Et in iudicio enim futuro, quo sic venturus est quomodo visus est iens in coelum, hoc est in eadem forma filii hominis, eamdem formam videbunt, quibus dicturus est, Esurivi, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 42) (quia et Iudaei videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10); non illam Dei formam, in qua non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6).
2 In illa Dei forma tunc videbunt eum, qui videbunt eum sicuti est.
3 Nec ideo videbunt, quia pauperes spiritu in hac vita fuerunt, quia mites, quia lugentes, quia esurientes et sitientes iustitiam, quia misericordes, quia pacifici, quia persecutionem passi propter iustitiam, quamvis et haec omnia iidem ipsi sint; sed quia mundo sunt corde.
4 Ideo quippe inter illas beatitudines, cum omnia faciant qui cor mundum habent, non est tamen alicubi positum, Deum videbunt, nisi ubi dictum est, Beati mundo corde; quoniam mundo corde videbitur qui nec in loco videtur, nec oculis corporalibus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu.
5 Deum enim nemo vidit unquam, vel in hac vita, sicut ipse est, vel etiam in Angelorum vita, sicut visibilia ista quae corporali visione cernuntur; quia unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit.
6 Unde non ad oculorum corporalium, sed ad mentium visionem dictum est pertinere quod narrat.
Augustinus HOME