monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, Epistolae, CAPUT XI., , 26. <<<     >>> 28.

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 11, 27.

1 Vides quemadmodum vir sanctus enitatur nostras mentes ab omnibus carnis sensibus sevocare, ut aptas faciat ad videndum Deum.
2 Et tamen quid agit talis extrinsecus plantator et rigator, nisi intrinsecus operetur qui dat incrementum Deus (I Cor. III, 7)?
3 Quis enim sine adiutorio Spiritus Dei cogitare valeat esse aliquid, magisque esse quam omnia quae per corpus sentiuntur, quod nec in loco videatur, nec quaerendum sit oculis, nec audiatur affatu, nec tactu teneatur, nec sentiatur incessu, et videatur tamen, sed mundo corde?
4 Neque enim de hac vita ille loquebatur, cum hoc diceret; quandoquidem ab hoc saeculo, in quo Deus apparuit, non sicuti est, sed in specie qua voluit, quibus voluit, satis discrevit saeculi futuri vitam, discretione apertissima, ubi ait: Et quid mirum si in praesenti saeculo, nisi quando vult, Dominus non videtur?
5 In ipsa quoque resurrectione non facile est Deum videre, nisi iis qui corde mundo sint: et ideo « beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt.
6 » Hinc iam de illo saeculo dicere exorsus est, ubi Deum videbunt, non omnes qui resurgent, sed qui resurgent ad vitam aeternam: non indigni, de quibus dictum est, Tollatur impius, ne videat claritatem Domini (Isai. XXVI, 10, sec. LXX); sed digni, de qualibus dixit ipse Dominus, cum praesens non videretur, Qui diligit me, mandata mea custodit; et, Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi (Ioan. XIV, 21, 23): nec ii quibus dicetur, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius; sed ii quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum quod vobis praeparatum est ab initio mundi.
7 Illi quippe ibunt in ambustionem aeternam; iusti autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 41, 34, 46).
8 Et quae est vita aeterna, nisi quod ipsa Vita alibi dicit, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum (Ioan. XVII, 3)?
9 sed sic quomodo promisit ostensurum seipsum dilectoribus suis cum Patre unum Deum, non quomodo in hoc saeculo in corpore visus est a bonis et a malis.
Augustinus HOME