monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, Epistolae, CAPUT XI., , 25. <<<     >>> 27.

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 11, 26.

1 Nunc enim quaeritur quomodo videatur Deus; non ea specie qua et in isto saeculo quibusdam voluit apparere, quando non solum cum Abraham aliisque iustis, verum etiam cum Cain fratricida locutus est (Gen. XVIII, 1, et IV, 6-15): sed quomodo videatur in illo regno, ubi eum videbunt filii eius sicuti est.
2 Tunc quippe satiabitur in bonis desiderium eorum: quo desiderio flagrabat Moyses, cui loqui ad Deum facie ad faciem non sufficiebat, et dicebat, Ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te (Exod. XXXIII, 13); tanquam diceret, quod in Psalmo ex eodem desiderio canitur, Satiabor cum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15).
3 Quo desiderio ardebat et Philippus, et sic satiari cupiebat, dicens: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Ioan. XIV, 8).
4 De hac visione loquens eius etiam ipse amator et desiderator Ambrosius: Non in loco, inquit, Deus videtur, sicut ad ilicem Mambre, sicut in monte Sina; sed mundo corde.
5 Et sequitur, sciens quid desideret, et quid aestuet, et quid speret: Nec corporalibus, inquit, oculis Deus quaeritur, quibus se ostendit Abrahae, Isaac, Iacob, et aliis in hoc saeculo; nec circumscribitur visu, propter illud quod dictum est, Posteriora mea videbis (Exod. XXXIII, 23); nec tactu tenetur, sicut luctatus etiam est cum Iacob (Gen. XXXII, 24-30); nec auditur affatu, sicut non solum a tot sanctis, verum etiam a diabolo auditus est; nec sentitur incessu, sicut aliquando cum in paradiso deambularet ad vesperam (Id. III, 8).
Augustinus HOME