monumenta.ch > Augustinus > 25
Augustinus, Epistolae, CAPUT XI., , 24. <<<     >>> 26.

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 11, 25.

1 Quod ergo ait sanctus Ambrosius, neque is qui Deum videre noluerit, potest Deum videre, quid aliud intelligi voluit, nisi quia is qui mundando cordi curam tantae rei dignam non vult impendere, non vult Deum videre?
2 Vide proinde quid adiungat: Nec in loco, inquit, Deus videtur, sed mundo corde.
3 Quid evidentius, quid expressius dici potuit?
4 Ab hac igitur visione diabolus et angeli eius, et omnes cum eis impii, sine ulla nebula dubitationis exclusi sunt; quoniam mundo corde non sunt: ac per hoc quod scriptum est in libro Iob, venisse Angelos in conspectum Dei, et venisse cum eis diabolum (Iob. I, 6, et II, 1), non ideo diabolus Deum vidisse credendus est.
5 Ipsi enim dicti sunt venisse in conspectum Dei, non Deus in conspectum eorum.
6 Veniunt autem in conspectum nostrum quae videmus, non a quibus videmur.
7 Venerunt ergo, sicut in multis codicibus legitur, ut assisterent coram Deo, non ut coram ipsis Deus.
8 Nec est opus hoc loco immorari, ut pro viribus nostris conemur ostendere quomodo et hoc temporaliter fiat, cum in Dei conspectu sint omnia semper.
Augustinus HOME