monumenta.ch > Augustinus > 24
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XI., 25.

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 11, 24.

1 Attende itaque quid adiungat, iam de illo saeculo dicere incipiens: Et quid mirum, inquit, si in praesenti saeculo, nisi quando vult, Dominus non videtur?
2 In ipsa quoque resurrectione non facile est Deum videre, nisi iis qui mundo sint corde: et ideo « beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt.
3 » Qantos beatos iam numeraverat, et tamen his videndi Deum non promiserat facultatem!
4 Si ergo ii qui mundo sunt corde, Deum videbunt; utique alii non videbunt.
5 Neque enim indigni Deum videbunt; neque is qui Deum videre noluerit, potest Deum videre.
6 Cernis quam circumspecte loquatur iam de iis qui in futuro saeculo videbunt Deum: neque enim omnes, sed qui digni sunt.
7 Resurgent enim et digni et indigni regno illo ubi videbitur Deus: quoniam omnes qui in monumentis sunt, audient vocem eius et procedent; sed cum magna differentia: nam qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero male egerunt, in resurrectionem iudicii (Ioan. V, 28, 29).
8 Hic iudicium poenam aeternam significat: sicut etiam illud dictum est, Qui non credit, iam iudicatus est (Id. III, 18).
Augustinus HOME