monumenta.ch > Augustinus > 23


Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 10, 23.

1 Deinde cum addidisset quia nec Potestates coelorum, sicut Seraphim, nisi cum volunt et quemadmodum volunt videntur, ut hinc etiam coniiceretur quanta sit invisibilitas Trinitatis, Tamen, inquit, etsi potestas non est videndi, est gratia promerendi ut videre possimus.
2 Et ideo qui habuit gratiam, meruit copiam: nos copiam non meremur, quia Deum videndi gratiam non habemus.
3 His itaque verbis quia non sua docet, sed Evangelium exponit, non hoc voluit intelligi quod quidam eorum videbunt Deum, quidam vero non videbunt, quibus credentibus dedit potestatem filios Dei fieri; cum ad eos omnes pertineat quod dictum est, Videbimus eum sicuti est: sed dicendo, nos copiam non meremur, quia Deum videndi gratiam non habemus, de hoc saeculo se loqui significavit, ubi quibusdam Deus, licet non in sua natura, sed in qua voluit specie, dignatus est apparere, sicut Abrahae, sicut Isaiae, aliisque similibus; caeteris vero innumerabilibus, quamvis ad suum populum et haereditatem aeternam pertinentibus, nulla vel tali specie se demonstrat.
4 In futuro autem saeculo, qui regnum accepturi sunt quod eis ab initio praeparatum est, omnes eum corde mundo videbunt; nec in illo regno nisi tales erunt.
Augustinus HOME